라틴어 문장 검색

his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti:
(아풀레이우스, 변명 51:9)
Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet.
(아풀레이우스, 변명 51:17)
utrum tu accusatum an interrogatum uenisti?
(아풀레이우스, 변명 52:13)
quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur.
(아풀레이우스, 변명 52:16)
etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo.
(아풀레이우스, 변명 53:2)
interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim.
(아풀레이우스, 변명 53:3)
quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic Iunium Crassum Oeensem uiderint;
(아풀레이우스, 변명 57:7)
interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti faceret adhortatum:
(아풀레이우스, 변명 59:7)
quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo.
(아풀레이우스, 변명 63:3)
at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat.
(아풀레이우스, 변명 67:8)
tune, quid in cubiculo agat, perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina aestimetur.
(아풀레이우스, 변명 83:5)
dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit;
(아풀레이우스, 변명 85:12)
parum hoc est, liberalius agam, - nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos - Mezentius cum Vlixe errauit:
(아풀레이우스, 변명 87:9)
ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti annos semel detraham.
(아풀레이우스, 변명 87:12)
reputate uobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam:
(아풀레이우스, 변명 88:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION