라틴어 문장 검색

Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis se debere meminissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 2:1)
Quippe ut satellitem furoris sui Glauciam consulem faceret, C. Memmium conpetitorem interfici iussit, et in eo tumultu regem se a satellitibus suis appellatum laetus accepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 4:1)
bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 1:3)
nam tibi de summa caeli ratione deumque disserere incipiam et rerum primordia pandam, unde omnis natura creet res, auctet alatque, quove eadem rursum natura perempta resolvat, quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum appellare suemus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 2:2)
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:3)
Nec divina satum genitalem numina cuiquam absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:1)
nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi, qui princeps vitae rationem invenit eam quae nunc appellatur sapientia, quique per artem fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:4)
His enim verbis diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri ammonet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:4)
Liberalium dies, inquit, a pontificibus agonium Martiale appellatur, et in eodem libro:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 15:2)
Aestimo nonnihil ad demonstrandum consuetudinem veterum etiam praetoris verba conferre quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 27:1)
Nam cum nullus sit qui appelletur suo nomine vel togatus vel trabeatus vel paludatus, cur Praetextatus nomen habeatur postulat in medium proferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 5:4)
isque ad dominum appellat restitui sibi pecudem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:5)
inde etiam Satyros veluti Sathunos, quod sint in libidinem proni, appellatos opinantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:2)
illi enim vias quae intra pomeria sunt ἀγυιὰς appellant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 6:3)
Decimo Kalendas feriae sunt Iovis quae appellantur Larentinalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION