라틴어 문장 검색

nec me nominibus furiosus confero tantis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 120)
qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare, confer et in votum tu quoque verba meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 624)
ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum duritiae confers, Albinovane, meae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 102)
nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1010)
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates, nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter vomat illa fretum, qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt, hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1013)
non multis ille moratus contulit in versus sic sua verba duos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권80)
ictaque subsedit pondere molis humus, prima movet Cacus collata proelia dextra remque ferox saxis stipitibusque gerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권323)
"contulit aes populus, de quo delubra Metellus fecit,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권228)
ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi viderat, Ascraeas cum sequeretur oves, nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae contulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권8)
Dominum retinentibus illis, cetera turba coit confertque in corpore dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:7)
Quae radio stantis percurrens stamina telae "vulgatos taceo" dixit "pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:2)
et iam contulerant arto luctantia nexu pectora pectoribus, cum tento concita nervo, sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:10)
Procris erat (si forte magis pervenit ad aures Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae), si faciem moresque velis conferre duarum, dignior ipsa rapi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:5)
Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat versos servato nomine, vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:13)
mecum confer!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION