라틴어 문장 검색

In stellis ibi preradiant celoque fruuntur Quos uel fama deos facto, uel fabula uerbo Effinxit, retinentque sibi sine munere nomen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:2)
Preterea uariis stellis inscribitur aula Celi, quas uario titulauit nomine quondam Musa poetarum, ueri sub ymagine ludens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:9)
Qualiter ipse Deus in se capit omnia rerum Nomina, que non ipsa Dei natura recusat, Cuncta tamen, mediante tropo, dictante figura Concipit et uoces puras sine rebus adoptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:12)
Nec solum iustus uera racione, sed ipsa Iusticia est, non solum lucidus ipse, sed ipsa Lux est nocte carens, nec solum nomine solo Dicitur immensus, uerum mensura caduca Singula describens et certis finibus aptans, Nec fortis sola dicti racione sed ipsum Robur subsistit, eterno robore nitens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:14)
Hic legitur tamen obscure tenuique figura Qualiter una, manens, simplex, eterna potestas, Fons, splendor, species, uia, uirtus, finis, origo, Ingenitus genitor, uiuens Deus, unicus auctor, Unus in usya, personis trinus, in uno Vnicus esse manet, quem trina relacio trinum Reddit et in trino manet unus, trinus in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:16)
Nomen ab officio Dominancia numina sumunt, Que sicut superis cedunt, sic ceditur ipsis A reliquis, pariterque iubent parentque iubenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:13)
Que, quamuis soleat uerum corrumpere falso, Hic nescit nisi uera loqui moresque uetustos Exuit et de se retinet sibi nomina fame.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:12)
Illa docet uitare dolos, contempnere fraudes, Fedus amicicie, fidei ius, pignus amoris Illesa seruare fide, nec nomine falso Pseudo uel ypocritam simulare latenter amicum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:2)
Illic canis marinus, cum latrabili sui nominis aequivocatione, nullis indulgendo latratibus, sui generis lepores maris venabatur in saltibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:122)
Illic tritula sinus marinos ingrediens, in aequore baptizata, salmonis nomine censebatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:127)
Hic florum speciem vivere jusserat Quae regalis erat chartula nominis, Scribentisque tamen nescia pollicis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:5)
quae a tua ineunte aetate, Dei auctoris vicaria, rata dispensatione, legitimum tuae vitae ordinavi curriculum?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:7)
Quamvis enim plerique auctores sub integumentali involucro aenigmatum, ejus naturam depinxerint, tamen nulla certitudinis nobis reliquerunt vestigia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:2)
[0455D] Qui prius auctorum solvendo sophismata vicit, Vincitur hoc monstro, caetera monstra domans.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:18)
Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis, In partuque dolos, dum parit ipsa parens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION