라틴어 문장 검색

si ne parvae quidem causae sunt, sed saepe maximae, in quibus certatur de iure civili, quod tandem os est eius patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia iuris audet accedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 175:2)
[Nempe] in ea causa quaesitum est de iure civili, possetne paternorum bonorum exheres esse filius, quem pater testamento neque heredem neque exheredem scripsisset nominatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 175:5)
Cum Q. Scaevola, aequalis et conlega meus, homo omnium et disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres institutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 180:3)
ego autem defenderem eum hac tum mente fuisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in suam tutelam veniret, M'. Curius esset heres, num destitit uterque nostrum in ea causa in auctoritatibus, in exemplis, in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure civili versari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 180:4)
de libertate, quo iudicium gravius esse nullum potest, nonne ex iure civili potest esse contentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:2)
Sit ergo in iure civili finis hic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 188:2)
Atque interea tamen, dum haec, quae dispersa sunt, coguntur, vel passim licet carpentem et conligentem undique repleri iusta iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 191:1)
Nonne videtis equitem Romanum, hominem acutissimo omnium ingenio, sed minime ceteris artibus eruditum, C. Aculeonem, qui mecum vivit semperque vixit, ita tenere ius civile, ut ei, cum ab hoc discesseritis, nemo de eis, qui peritissimi sunt, anteponatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 191:2)
Accedit vero, quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, quod minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo suavitas et delectatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:1)
nam, sive quem haec Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum libris et in xii tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam maiorum consuetudinem vitamque declarant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:2)
sive quem civilis scientia, quam Scaevola non putat oratoris esse propriam, sed cuiusdam ex alio genere prudentiae, totam hanc descriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus xii tabulis contineri videbit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:3)
sive quem ista praepotens et gloriosa philosophia delectat, - dicam audacius - hosce habet fontis omnium disputationum suarum, qui iure civili et legibus continentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:4)
incredibile est enim, quam sit omne ius civile praeter hoc nostrum inconditum ac paene ridiculum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:2)
His ego de causis dixeram, Scaevola, eis, qui perfecti oratores esse vellent, iuris civilis esse cognitionem necessariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:4)
Itaque, ut apud Graecos infimi homines mercedula adducti ministros se praebent in iudiciis oratoribus, ei, qui apud illos πραγματικοί vocantur, sic in nostra civitate contra amplissimus quisque et clarissimus vir, ut ille, qui propter hanc iuris civilis scientiam sic appellatus a summo poeta est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 198:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION