라틴어 문장 검색

Feret iste aequo animo civile convicium et ingesta in contione curiave maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:1)
Idem accidere in rebus civilibus ac domesticis scias.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 44:1)
Is illum ante bustum Quinti Catuli carpebat gravissimus mitissimi viri cineribus, supra quos vir mali exempli, popularis tamen et non tam immerito quam nimis amatus per stillicidia sanguinem dabat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 111:3)
aeque refert, quo animo civilem agas vitam, an semper inquietus sis nec tibi umquam sumas ullum tempus, quo ab humanis ad divina respicias.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 34:4)
Ferrum istud, etiam civili bello purum et innoxium, bonas tandem ac nobiles edet operas :
(세네카, De Providentia, book 1 18:4)
Grave est civilibus bellis interesse;
(세네카, De Providentia, book 1 35:6)
Unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et in- clinatione quadam mentium pronus favor sequitur ?
(세네카, De Providentia, book 1 41:4)
Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:1)
Optimum erat, ut ait Athenodorus, actione rerum et rei publicae tractatione et officiis civilibus se detinere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:2)
Nam ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire, ita vobis animum ad rerum civilium certamen parantibus in opere esse uno longe pulcherrimum est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:3)
Quorundam parum idonea est verecundia rebus civilibus, quae firmam frontem desiderant ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:3)
In ea quidem ipse sententia sum - invitis hoc nostris popularibus dicam - sancta Epicurum et recta praecipere et, si propius accesseris, tristia ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 64:1)
Bello ciuili patronus uictus et proscriptus ad libertum confugit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.2)
Bellum ciuile egi, proscriptus sum, exulaui;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.36)
Multos tunc in senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut his qui bene de partibus meruerant gratiam referret.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.36)

SEARCH

MENU NAVIGATION