라틴어 문장 검색

Non aliquotiens metus ex contrario fecit audacem, et mortis timor etiam inertissimos excitavit in proelium ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:1)
nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:2)
quis non contra Mari arma, contra Sullae proscriptionem concitatur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 10:3)
Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:3)
Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita - ad ista concitari insania est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:2)
Duo sunt, ut dixi, quae iracundiam concitent:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 166:1)
Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:1)
viri feminae, senes pueri, principes vulgusque consensere, et tota multitudo paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem antecessit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 10:2)
consumit enim quidquid in nobis mite placidum- que est et aeria concitat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 58:2)
Videamus quid sit, quod nos maxime concitet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:2)
Nunc autem primum impetum sequimur, deinde, quamvis vana nos concitaverint, perseveramus, ne videamur coepisse sine causa, et, quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit iniquitas irae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 176:5)
Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:4)
Crede mihi, levia sunt propter quae non leviter excandescimus, qualia quae pueros in rixam et iurgium concitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:2)
Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:2)
Ista quae appetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia excitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION