라틴어 문장 검색

illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in his quae scripserimus velut summas in et capita conferre.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 265:1)
hi vero parva illa, quae abiectissimus quisque animus utilia credit, si cum virtute conferantur despicienda iudicaverunt, ideoque perpetua celebrantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 14:1)
illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus alis liberum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 130:3)
quod et oratori et ipsi causae plurimum confert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 141:4)
quo me miser conferam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 262:2)
id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 7:3)
sed quia deserta ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et in gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 60:1)
verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit, quanquam ea non inter multas potest esse contentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 75:3)
et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 111:4)
at si res familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati collatum sit ad victum, et Zeno, Cleanthes, Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 124:2)
at si contuleris Tyriae eam , conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 241:4)
pauci interiere, plerosque uelocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장6)
Dein duobus locis ex copia maxime idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem iacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장5)
mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장8)
Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia remouistis:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장83)

SEARCH

MENU NAVIGATION