라틴어 문장 검색

praeterea non esse satis honestum donare et locupleti et orbo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 3:2)
Neronem enim transeo, quamvis sciam non corrumpi in deterius quae aliquando etiam a malis, sed honesta manere quae saepius a bonis fiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 6:1)
Invenio autem apud sapientes honestissimum esse maiorum vestigia sequi, si modo recto itinere praecesserint.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 5:2)
Est omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout male aut prospere cedunt, ita vel probantur vel reprehenduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:2)
Ero enim vel cautior in continendo vel constantior in edendo, si huc vel illuc auctoritas tua accesserit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 4:2)
Is interdicendum ei advocationibus in quinquennium censuit, et quamvis neminem auctoritate traxisset, constanter in sententia mansit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 5:2)
Quid enim precibus aut honestius piis aut efficacius amantis?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 2:2)
Proximis comitiis honestissimas voces senatus expressit:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:3)
exigam enim mercedem honestiorem gratuito patrocinio.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 1:5)
demus hoc tuis, demus optimi adulescentis honestissimis precibus, qui pietate mira mira etiam sagacitate patrem quaerit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 5:2)
Domus patricia, pater honestissimus, mater pari laude;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:2)
Designatus ego consul omni hac, etsi non adulatione, specie tamen adulationis abstinui, non tamquam liber et constans, sed tamquam intellegens principis nostri, cuius videbam hanc esse praecipuam laudem, si nihil quasi ex necessitate decernerem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 2:2)
Tu de Rufo honestissime cogitas;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 5:1)
Vides quam honesti, quam severi dies;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 13:1)
Quamvis et ipse sis continentissimus, et filiam tuam ita institueris ut decebat tuam filiam, Tutili neptem, cum tamen sit nuptura honestissimo viro Nonio Celeri, cui ratio civilium officiorum necessitatem quandam nitoris imponit, debet secundum condicionem mariti veste comitatu, quibus non quidem augetur dignitas, ornatur tamen et instruitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION