라틴어 문장 검색

ut potius multis communia corpora rebus multa putes esse, ut verbis elementa videmus, quam sine principiis ullam rem existere posse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:6)
Denique cur homines tantos natura parare non potuit, pedibus qui pontum per vada possent transire et magnos manibus divellere montis multaque vivendo vitalia vincere saecla, si non, materies quia rebus reddita certast gignundis, e qua constat quid possit oriri?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:7)
quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque, donec vis obiit, quae res diverberet ictu aut intus penetret per inania dissoluatque, nullius exitium patitur natura videri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:7)
Principio venti vis verberat incita corpus ingentisque ruit navis et nubila differt, inter dum rapido percurrens turbine campos arboribus magnis sternit montisque supremos silvifragis vexat flabris:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:10)
quae tamen omnia corporea constare necessest natura, quoniam sensus inpellere possunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:17)
haud igitur quicquam procedere posset, principium quoniam cedendi nulla daret res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:7)
nam vacuum tum fit quod non fuit ante et repletur item vacuum quod constitit ante, nec tali ratione potest denserier aer nec, si iam posset, sine inani posset, opinor, ipse in se trahere et partis conducere in unum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:12)
Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis, omnis ut est igitur per se natura duabus constitit in rebus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:1)
qua porro cumque tenet se corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:12)
Praeterea quoniam genitis in rebus inanest, materiem circum solidam constare necessest;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:14)
nec res ulla potest vera ratione probari corpore inane suo celare atque intus habere, si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:15)
materies igitur, solido quae corpore constat, esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:17)
nisi contra corpora certa essent quae loca complerent quae cumque tenerent omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:19)
Huc accedit uti, solidissima materiai corpora cum constant, possint tamen omnia reddi, mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores, quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur, admixtum quoniam semel est in rebus inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:5)
nam funditus omnis principio fundamenti natura carebit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION