라틴어 문장 검색

cum deplorasset condicionem , uiolatam maiestatis, consuetudinem maiorum descripsisset qua semper uoluissent ad supplicium aduocari, sententiam dixit:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 24:5)
non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 4:3)
Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 73:2)
" Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci;
(세네카, 행복론, Liber III 157:2)
Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos dividit ;
(세네카, 행복론, Liber V 39:8)
" Multa legem non habent nec actionem, ad quae consuetudo vitae humanae omni lege valentior dat aditum.
(세네카, 행복론, Liber V 128:2)
scilicet ille, qui verum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a consensu concentuque falsorum.
(세네카, 행복론, Liber VI 143:3)
Consuetudo ista vetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque ex- cludant.
(세네카, 행복론, Liber VI 171:1)
Nam eum verba eruperunt, adfectus ad consuetudinem relabuntur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 30:3)
Audio quendam ex delicatis - si modo deliciae vocandae sunt vitam et consuetudinem humanam dediscere - , cum ex balneo inter manus elatus et in sella positus esset, dixisse inter- rogando :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 70:1)
facit enim consuetudinem peccandi multitudo peccantium, et minus gravis nota est, quam turba damnationum levat, et severitas, quod maximum remedium habet, adsiduitate amittit auctoritatem.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 132:2)
Haec accidunt divitias non ad rationem revocantibus, cuius certi fines sunt, sed ad vitiosam consuetudinem, cuius immensum et incomprensibile arbitrium est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 73:1)
Redisti, non ut voluptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem desiderii perderes.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:2)
Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam imbui!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:5)
Tibi vero nihil ex consuetudine mutandum est tua, quoniam quidem ea instituisti amare studia, quae et optime felicitatem extollunt et facillime minuunt calamitatem eademque et ornamenta maxima homini sunt et solacia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION