라틴어 문장 검색

Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:6)
multaque alia in aliis locis commemorabilia proferre possum, multos fertiles agros alios aliorum fructuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:1)
Atque haec oblectationis, illa necessitatis, cultus dico agrorum extructionesque tectorum, tegumenta corporum vel texta vel suta omnemque fabricam aeris et ferri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:4)
nam et agri multa efferunt manu quaesita, quae vel statim consumantur vel mandentur condita vetustati, et praeterea vescimur bestiis et terrenis et aquatilibus et volantibus partim capiendo partim alendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:2)
nos e terrae cavernis ferrum elicimus rem ad colendos agros necessariam, nos aeris argenti auri venas penitus abditas invenimus et ad usum aptas et ad ornatum decoras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:6)
Quod si tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem divinam facere solemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:1)
nostri quidem publicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmortalium excepti lege censoria, negabant immortalis esse ullos qui aliquando homines fuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 49:2)
Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens, postquam pater adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat, puerum interea obtruncat membraque articulatim dividit perque agros passim dispergit corpus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 68:1)
at se Q. Sosius splendidus eques Romanus ex agro Piceno fecisse confessus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:5)
ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus Tusculanorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 29:2)
Quo in genere etiam in re publica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae, noctu populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium indutiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:3)
Id cum utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:5)
an imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt quam acceperunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:2)
in his et nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines severi et graves nec populi nec principum mores ferre potuerunt, vixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 90:3)
sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quaestu vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION