라틴어 문장 검색

an potest is, qui non est, re ulla carere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:3)
triste enim est nomen ipsum carendi, quia subicitur haec vis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:4)
haec, opinor, incommoda sunt carentis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:7)
caret oculis, odiosa caecitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:8)
valet hoc in vivis, mortuorum autem non modo vitae commodis, sed ne vita quidem ipsa quisquam caret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:10)
nos, qui sumus, num aut cornibus caremus aut pinnis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:12)
quia, cum id non habeas quod tibi nec usu nec natura sit aptum, non careas, etiamsi sentias te non habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:16)
hoc premendum etiam atque etiam est et urguendum confirmato illo, de quo, si mortales animi sunt, dubitare non possumus, quin tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem suspicio sensus relinquatur - hoc igitur probe stabilito et fixo illud excutiendum est, ut sciatur, quid sit carere, ne relinquatur aliquid erroris in verbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:1)
carere igitur hoc significat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:2)
inest enim velle in carendo, nisi cum sic tamquam in febri dicitur alia quadam notione verbi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:4)
dicitur enim alio modo etiam carere, cum aliquid non habeas et non habere te sentias, etiamsi id facile patiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:5)
carere in morte non dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:6)
bono carere, quod est malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:9)
sed ne vivus quidem bono caret, si eo non indiget;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:10)
sed in vivo intellegi tamen potest regno te carere - dici autem hoc in te satis subtiliter non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION