라틴어 문장 검색

Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 8:3)
Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina nec cursu teneras laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter celeres nec tingueret aequore plantas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:4)
deteriorem fieri tempestate ac procella, quia non possit id, quod proposuit, efficere nec tenere cursum suum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 31:2)
Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 15:1)
Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:4)
cursus et recursus et quasdam observationes, per quas descendunt et adlevantur ac speciem interdum standum praebent, cum caelestibus stare non liceat, colligit mathematicus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 26:4)
Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 24:2)
cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 31:5)
" At sol integer est etiam inter opposita, et quamvis aliquid interiacet, quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 17:4)
" quare ille in medio cursu raptus est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 1:2)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure versanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:3)
veluti navigantibus ad aliquod sidus derigendus est cursus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:4)
adeo larga est et sine perturbatione, non sine cursu tamen veniens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 1:6)
ex tenui principio se ipse promoverat et iam illi declivis erat cursus ad cetera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION