라틴어 문장 검색

postremo victi malis, cum timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset, dediderunt sese.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 111:2)
cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 113:1)
regi inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte venerant, animos auxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 124:1)
sub adventum Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem veniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 159:1)
cetera multitudo Athamanum aut militum Antiochi regis, quae in praesidiis deditorum per eos dies oppidorum fuerat, Philippo tradita regi est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 169:1)
venienti Pharsalus et Scotusa et Pherae quaeque in eis praesidia Antiochi erant deduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 175:1)
itaque ad primum impetum abiectis armis dediderunt sese.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 299:2)
quando ergo inquit ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchum civem vestrum et Menestam Epirotam - Naupactum is cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat - et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 328:1)
ad ea consul nec hercule inquit magnopere nunc euro quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 330:1)
messenii sine responso dimissis legatis moverant bellum, trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non Achaeis et aperire portas et dedere urbem paratos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 358:1)
ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 432:1)
mox universus senatus cum magistratibus ad dedendam urbem processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 98:2)
cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset praetor parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocaeenses, numquam fidos socios, semper infestos hostes, impune eludere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 371:1)
Aemilius primo resistere et revocare dicendo captas, non deditas diripi urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbitrium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 372:2)
legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 502:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION