라틴어 문장 검색

si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 40:3)
certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 62:1)
quando enim tot auctorum notitia contingeret?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 79:3)
nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 151:4)
ita enim probanda atque improbanda discernet, si stilo facultas continget, auditione indicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 26:2)
si vero liberalior materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus aggressi, nulla dicendi virtus omittenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 140:3)
ut appareat, Platoni non rhetoricen videri malum, sed eam veram nisi iusto ac bono non contingere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 237:3)
nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum, populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare videaris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 267:1)
si tamen aut valetudinis vi aut intemperantia aegri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 293:2)
tempus, quod finem hominis insequitur, non semper tractare contingit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 205:1)
et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 219:1)
verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 278:1)
cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 13:1)
sic enim continget, ut non advocati videatur adferre sed paene testis fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 16:3)
nonnunquam contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION