라틴어 문장 검색

iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장6)
delectasset enim te et Apri nostri accuratissimus sermo, cum Maternum ut omne ingenium ac studium suum ad causas agendas converteret exhortatus est, et Materni pro carminibus suis laeta, utque poetas defendi decebat, audentior et poetarum quam oratorum similior oratio.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 2:2)
similis eloquentiae condicio.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 8:1)
Ipse eorum opinionibus accedo qui Germaniae populos nullis aliarum nationum conubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem extitisse arbitrantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 4장 1:1)
eadem iuventa, similis proceritas:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 3:3)
ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 3:3)
cetera similes uno differunt, quod femina dominatur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 9:2)
proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:4)
eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:2)
contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 3:2)
Otho comiter administrata provincia primus in partis transgressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum aula Neronis ut similem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장11)
Non erat Othonis mollis et corpori similis animus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장1)
'Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset accersit ab exilio quem tristitia et avaritia sui simillimum iudicabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장1)
Par inde exultatio disparibus causis consecuta impetrato Tigellini exitio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장1)
auxilia utrique cohortium alarumque et classes regesque ac nomen dispari fama celebre.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION