라틴어 문장 검색

Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장257)
Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장14)
a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장35)
neque id satis est, sed alvus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장55)
si ducitur, aut nihil aut parvulum intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장55)
Quidam etiam alvum ducunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장14)
Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장35)
Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque in omni vitio id experiundum est, sed solo vere, in eo corpore, quod iam novem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis vinci possit, neque iam trahi posse videatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장18)
multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장75)
Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamulas.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장87)
Haec aqua ducenda est, in qua vel faenum Graecum vel malva decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장32)
Igitur conpressa volva conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장22)
Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장23)
medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장43)
Ergo si qua scissa in eo vetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere alvum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION