라틴어 문장 검색

Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장6)
Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti ueteres amicos muneribus expleant, deinde nouos aqquirant, postremo quaecumque possint largiendo parare ne cunctentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장9)
Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxima invidia in gratiam et fauorem nobilitatis Iugurtha veniret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장10)
Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장12)
Postquam rex finem loquendi fecit, legati Iugurthae largitione magis quam causa freti paucis respondent:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장1)
Fautores legatorum, praeterea senatus magna pars gratia deprauata Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장6)
Decretum fit, uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Iugurtham et Adherbalem dividerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장2)
Relicuos legatos eadem via aggressus plerosque capit, paucis carior fides quam pecunia fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장5)
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleuerat, in regnum Adherbalis animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장1)
Igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxime festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장5)
Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장1)
Postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장11)
legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장13)
de Iugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장2)
timebat iram senatus, ni paruisset legatis;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION