라틴어 문장 검색

Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmodum a praeceptoribus accepimus, uti, si qui voluerit his rationibus attendens ita ingredi, habeat proportiones explicatas, quibus emendatas et sine vitiis efficere possit aedium sacrarum dorico more perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장10)
Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri , ionicis corinthiisque operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장40)
itaque occultas nominationes commensusque e membris operum pronuntians, ut memoriae tradantur, breviter exponam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말10)
itaque, Caesar, tertio et quarto volumine aedium sacrarum rationes exposui, hoc libro publicorum locorum expediam dispositiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말22)
itaque ut potuero quam apertissime ex Aristoxeni scripturis interpretabor et eius diagramma subscribam finitionesque sonituum designabo, uti, qui diligentius attenderit, facilius percipere possit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장3)
Quoniam haec nobis satis videntur esse exposita, nunc insequentur balinearum dispositionum demonstrationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장42)
Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab natura rerum dispositas animadvertere, exposui et, quemadmodum ad solis cursum et inclinationes caeli oporteat [ad gentium figuras] constituere aedificiorum qualitates, dixi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장43)
si dorica erunt, uti dorica, si ionica erunt, uti ionica perficiantur, quemadmodum de thyromatis in quarto libro rationes symmetriarum sunt expositae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장33)
nunc etiam, quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장43)
Nec tamen ego, ut mutetur consuetudo nominationum aut sermonis, ideo haec proposui, sed uti non sint ignota philologis, exponenda iudicavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장29)
Quibus consuetudinibus aedificia italico more et Graecorum institutis conformantur, exposui et de symmetriis singulorum generum proportiones perscripsi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장30)
ergo quoniam de venustate decoreque ante est conscriptum, nunc exponemus de firmitate, quemadmodum ea sine vitiis permanentia ad vetustatem conlocentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장31)
Aedificia quae plano pede instituuntur, si fundamenta eorum facta fuerint ita, ut in prioribus libris de muro et theatris a nobis est expositum, ad vetustatem ea erunt sine dubitatione firma.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장1)
Quemadmodum sine vitiis opera constitui oporteat et uti caveatur incipientibus, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장23)
itaque nec, solida quia non putantur esse, quibus rationibus haec poterint esse firma et quemadmodum instituantur, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION