라틴어 문장 검색

neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni natura tum iam in nostra aetate difficile est, mutare animum et si quid est penitus insitum moribus id subito evellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plene vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur, ut te ante compares cotidieque meditere resistendum esse iracundiae, cumque ea maxime animum moveat tum tibi esse diligentissime linguam continendam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 2:3)
Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnis vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:2)
Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem hanc quaestionem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:4)
scripsit igitur his fere verbis (sunt enim mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur) - sed scriptum est ita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 137:8)
nec ut placeat eum qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri tamen et agere aliquid, reliquit eius modi visa quibus ad actionem excitemur, item ea quae interrogati in utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 139:3)
Sed illa sunt lumina duo quae maxime causam istam continent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:4)
nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse quo omnia contineri dicitis contemno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:2)
nam omnis ratio vitae definitione summi boni continetur, de qua qui dissident de omni vitae ratione dissident;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:10)
contineo igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum est dogma commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 179:8)
ita facillime quae res totum iudicium contineat et quibus de rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 2:11)
accusatores multos esse in civitate utile est ut metu contineatur audacia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:1)
haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:4)
non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum multis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:7)
tum se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:1)
nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sed ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION