라틴어 문장 검색

Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
(불가타 성경, 집회서, 3장34)
Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia, et ad haec amara audiet:
(불가타 성경, 집회서, 29장32)
Et eduxit ex illo hominem misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis carnis,
(불가타 성경, 집회서, 44장27)
Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장7)
Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장10)
et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장10)
Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장60)
et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장24)
Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장6)
Cum autem audisset populus sermones istos, dixerunt: " Quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장25)
De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장11)
Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장27)
Sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote civitatis esset exceptus, narravit de dato indicio, et cuius rei gratia adesset aperuit; interrogabat autem, si vere haec ita essent.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장9)
Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: " Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장33)
Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION