라틴어 문장 검색

Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:11)
nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est, hominibus uitio uenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:12)
natura respuit ut contraria quaeque iungantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:3)
Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:4)
agit enim cuiusque rei natura quod proprium est nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro quae sunt aduersa depellit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:8)
atqui hoc unum est quod praestantes quidem natura mentes sed nondum ad extremam manum uirtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:5)
in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:17)
Natura potens, quibus immensum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 2:1)
Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his quibus possidetur inuitis nequeat auferri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:20)
Taceo, quod naturae minimum, quod auaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summouere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:36)
sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortores.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:7)
Igitur te pulchrum uideri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:20)
— Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:6)
— Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:12)
Hoc igitur quod est unum simplexque natura prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION