라틴어 문장 검색

mirum est tantam turbam non potuisse sine invidia damnove praetervehi ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 90:5)
Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)
Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum turba viros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 146:1)
Tantum inter Stoicos, Serene, et ceteros sapientiam professos interesse quantum inter feminas et mares non immerito dixerim, cum utraque turba ad vitae societatem tantundem conferat, sed altera pars ad obsequendum, altera imperio nata sit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 2:1)
Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:1)
Domus haec sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu, sine apparatu, nullis adservatur ianitoribus turbam venali fastidio digerentibus, sed per hoc limen vacuum et ab ostiaris liberum fortuna non transit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 81:1)
inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:1)
Turba peccantium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 51:3)
Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:3)
calcar ait esse virtutis, hac erepta inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque fieri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 15:4)
ceterum etiam illa plebeia ira et privata inerme et sine viribus bellum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:3)
nec tam valetudini profuit utilis regio et salubrius caelum quam animis parum firmis in turba meliore versari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:3)
aut si parum medicina profecit, vitaverunt turbam et sine teste ceciderunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 64:3)
Id fieri posse apparebit, si pauca ex turba ingenti exempla protulero, ex quibus utrumque discere licet, quantum mali habeat ira, ubi hominum praepotentium potestate tota utitur, quantum sibi imperare possit, ubi metu maiore compressa est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 86:1)
in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION