라틴어 문장 검색

Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam, huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:8)
Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, mente tamen, Phaethon, propior fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:1)
" Ridet et audit, et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit nec moderata satis nec sic a virgine danda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:7)
Vix oculos attollit humo, nec, ut ante solebat, iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima, sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:5)
Utque animus tumida fervebat ab ira, arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcum tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta indevitato traiecit pectora telo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:5)
iuncta suo pariter dabitur ubi femina tauro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:13)
quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi, aut hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:14)
Hoc tamen amborum verbis estote rogati, o multum miseri meus illiusque parentes, ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit, conponi tumulo non invideatis eodem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 14:6)
Et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt, donec in adpositi nemoris subiere latebras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 58:5)
Ut stetit, "o" dixit "non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, pande requirenti nomen terraeque tuumque, et cur vincla geras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:2)
cuius in introitu geminas habitasse sorores Phorcidas, unius partitas luminis usum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 76:2)
at ille iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque acclinavit ad illum et tulit ad manes iunctae solacia mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:5)
At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regno iunge deam patruo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:11)
Haud mora, constituunt diversis partibus ambae et gracili geminas intendunt stamine telas (tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:1)
et iam contulerant arto luctantia nexu pectora pectoribus, cum tento concita nervo, sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION