라틴어 문장 검색

hoc neque harenosum Libyae Iouis explicat antrum, aut sibi commissos fibra locuta deos, aut si quis motas cornicis senserit alas, umbraue quae magicis mortua prodit aquis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 125)
"fac uenias oculis umbra benigna meis."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 441)
terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum, et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 51)
letum non omnia finit, luridaque euictos effugit umbra rogos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 72)
"nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras, errat et abiecta Cerberus ipse sera."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 752)
"tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra, nec cum lasciuum sternet harena Forum."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 844)
deuia puniceae uelabant limina uittae, putris odorato luxerat igne casa, populus et longis ornabat frondibus aedem, multaque cantantis umbra tegebat auis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 912)
det Pater hic umbrae mollia iura meae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1113)
Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1118)
seu memor ille mea contentus manserit umbra et tanti cineres duxerit esse meos, discite uenturam iam nunc sentire senectam, caelibis ad curas nec uacet ulla uia.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1160)
"tantumque modum servabat ut illum narraret rumor iam rebus parcere nati, Senserat hoc sed forte ducis iam livida coniunx augeri famam pueri, suffusaque bili coxerat internum per barbara corda venenum, ilicet explorat caelum totamque volutis percurrit mathesim numeris, interrogat umbras, fulmina rimatur, libras videt, undique gaudens secretum rapuisse deo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 60)
"frustra sibi natus Ophelte Sicaniam tribuit palmam, plantasque superbas haud ita per siccam Nemeen citus extulit Arcas, cuius in Aetolo volitantem pulvere matrem horruit Hippomenes, multo qui caespite circi contemptu praemissus erat, cum carceris antro emicuit pernix populo trepidante virago, nil toto tactura gradu, cum pallidus ille respiceret medium post se decrescere campum et longas ad signa vias flatuque propinquo pressus in hostili iam curreret anxius umbra, donec ad anfractum metae iam iamque relictus concita ter sparso fregit vestigia pomo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 73)
"certe recto si tramite servat sidera Chaldaeus, novit si gramina Colchus, fulgura si Tuscus, si Thessalus elicit umbras, si Lyciae sortes sapiunt, si nostra volatu fata locuntur aves, doctis balatibus Hammon si sanctum sub Syrte gemit, si denique verum, Phoebe, Themis, Dodona, canis, post tempora nostra Iulius hic Augustus erit."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 108)
"sed dum per verba parentum ignavas colimus leges sanctumque putamus rem veterem per damna sequi, portavimus umbram imperii, generis contenti ferre vetusti et vitia ac solitam vestiri murice gentem more magis quam iure pati."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 230)
myrrhina, sardonyches, amethystus Hiberus, iaspis Indus, Chalcidicus, Scythicus, beryllus, achates attollunt duplices argenti cardine valvas, per quas inclusi lucem vomit umbra smaragdi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 6)

SEARCH

MENU NAVIGATION