라틴어 문장 검색

quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, suo sibi suco vivont, ros si non cadit, item parasiti rebus prolatis latent in occulto miseri, victitant suco suo, dum ruri rurant homines quos ligurriant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 19)
quod genus in nostris membris et corpore toto mixta latens animi vis est animaeque potestas, corporibus quia de parvis paucisque creatast, sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa proporrost anima et dominatur corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:4)
Deinde, cum pulmo et solidus et levigatus sit, si quid spissum in ipsum deciderit, quemadmodum penetrat aut transmitti potest ad locum digestionis, cum constet, si quando casu aliquid paulo densius in pulmonem violentia spiritus trahente deciderit, mox nasci tussim nimis asperam et alias quassationes usque ad vexationem salutis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 9:1)
Tunc primum ad coetus sociaeque ad foedera mensae semper inaspectum diraque in sede latentem Oedipoden exisse ferunt vultuque sereno canitiem nigram squalore et sordida fusis ora comis laxasse manu sociumque benignos adfatus et abacta prius solacia passum, quin hausisse dapes insiccatumque cruorem deiecisse genis, cunctos auditque refertque, qui Ditem et Furias tantum et si quando regentem Antigonen maestis solitus pulsare querellis, causa latet, non hunc Tyrii fors prospera belli, tantum bella iuvant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권117)

SEARCH

MENU NAVIGATION