라틴어 문장 검색

agmina casta super vultum sensere Tonantis adridere hilares pulso certamine turmae, et Christum gaudere suis victoribus arce aetheris ac patrium famulis aperire profundum, dat signum felix Concordia reddere castris victrices aquilas atque in tentoria cogi.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1181)
"hoc solo sancta ad donaria vultum munere convertens liquido 1 oblectatur odore, sed tamen et niveis tradit Deus ipse columbis pinnatum tenera plumarum veste colubrum rimante ingenio docte internoscere mixtum innocuis avibus;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1225)
Et vultu, Sosia, Adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1127)
At Vero vultu;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 137)
Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 270)
Vultus quoque hominum fingit scelus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 134)
Sed continuo vultum earum sensi immutari omnium, Quia tam incommode illis fors obtulerat adventum meum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 39)
Vultum contemplamini:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 4108)
Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 6132)
Deiecit vultum et demissa voce locuta est:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:1)
Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam conventus trahit in medios turbamque sonantem, et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit adversos legere, et venientum discere vultus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 29:1)
Allecto torvam faciem et furialia membra exuit, in vultus sese transformat anilis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:4)
continuo est aegris alius color, horrida vultum deformat macies, tum corpora luce carentum exportant tectis et tristia funera ducunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:2)
Iamque domum mirans genetricis et umida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantes ibat et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:10)
etenim cum deteriorem aliquem adsentando facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria est, cuius frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et voluntatem commutandus et accommodandus est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION