라틴어 문장 검색

huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis praeterquam Africo tutum facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 612:1)
extremo aestatis huius classis Punica navium quadraginta cum praefecto Hamilcare in Sardiniam traiecta, olbiensem primo, dein, postquam ibi P. Manlius Volso praetor cum exercitu apparuit, circumacta inde ad alterum insulae latus, Caralitanum agrum vastavit, et cum praeda omnis generis in Africam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 89:1)
nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciae praesidium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 128:1)
altero L. Cincium partem insulae regnum qua Hieronis fuerat tueri iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 130:2)
altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque navium septuaginta partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 131:1)
inde nocturnis montanisque itineribus Poenus, ne locum pugnandi daret, Metapontum petiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 633:3)
additi quingenti Agrianum, ut omnes insulae partes tueri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 65:1)
et inpari maritumis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 87:2)
nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 88:2)
Magonis hercule sibi, qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem curam esse quam Ilergetum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 475:2)
Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, Magonem perpulit ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 513:1)
inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti - Poeni incolebant - traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 542:1)
quorum fiducia Poenus in Baliares insulas - quinquaginta inde milia absunt - tramisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 543:2)
duae sunt Baliares insulae, maior altera atque opulentior armis virisque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 544:1)
ceterum haud secus quam si Romani insulam incolerent hostiliter classi occursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 545:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION