라틴어 문장 검색

L. quidem Philippus Q. f., magno vir ingenio in primisque clarus, gloriari solebat se sine ullo munere adeptum esse omnia, quae haberentur amplissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:2)
Hanc ergo consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:7)
At vero ille tenuis, cum, quicquid factum sit, se spectatum, non fortunam putet, non modo illi, qui est meritus, sed etiam illis, a quibus exspectat (eget enim multis), gratum se videri studet neque vero verbis auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam extenuat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 93:1)
Sin quae necessitas huius muneris alicui rei publicae obvenerit (malo enim quam nostrae ominari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:2)
Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:1)
Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando et e coetu hominum frequentiaque interdum tamquam in portum se in solitudinem recipiebat, nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi studio constitutum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 3:2)
Nulla enim eius ingenii monumenta mandata litteris, nullum opus otii, nullum solitudinis munus exstat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:2)
Quod autem munus prudentiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:5)
Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum, sed perinde erit, ut acceperis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 156:1)
et haec aetas vestra praeter te, Crasse qui tuo magis studio quam proprio munere aliquo disertorum ius a nobis civile didicisti, quod interdum pudeat, iuris ignara est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 40:3)
sunt autem quidam ita in eisdem rebus habiles, ita naturae muneribus ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo ficti esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 115:2)
Magnum quoddam est onus atque munus suscipere atque profiteri se esse, omnibus silentibus, unum maximis de rebus magno in conventu hominum audiendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 116:1)
Quid est enim praeclarius quam honoribus et rei publicae muneribus perfunctum senem posse suo iure dicere idem, quod apud Ennium dicat ille Pythius Apollo, se esse eum, unde sibi, si non populi et reges, at omnes sui cives consilium expetant, summarum rerum incerti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 199:3)
Quod si in gestu, qui multum oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:1)
cetera, quae conlegisti ex variis et diversis studiis et artibus, tametsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio atque munere seiuncta esse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 262:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION