라틴어 문장 검색

patriamque nauigio reuertens, ui tempestatis in occidentalia Brittaniae litora delatus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:10)
ibi , qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne adlatum ex Arcadia instituisse ut nudi iuvenes Lycaeum Pana venerantes per lusum atque lasciviam currerent, quem Romani deinde vocarunt Inuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 59:1)
his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 170:1)
inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 191:1)
hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 317:1)
id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 385:1)
neque responsa sortium ulli alii committere ausus duos filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 572:1)
huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:1)
sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 629:2)
prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 676:2)
eo vis omnis tempestasque belli conversa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 76:1)
citari iubent in curiam patres ignari quanta invidiae immineret tempestas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 404:2)
spolia in aede Iovis Feretri prope Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 214:1)
se quoque subiturum eam tempestatem forti animo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 479:3)
et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Servilius Priscus, vir cuius providentiam in re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 503:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION