라틴어 문장 검색

Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes viderat, offensus vitiis, quae plurima menti femineae natura dedit, sine coniuge caelebs vivebat thalamique diu consorte carebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:1)
Si tamen admissum sinit hoc natura videri, gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi, gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis, quae tantum genuere nefas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:4)
Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:7)
di, precor, et pietas sacrataque iura parentum, hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, - si tamen hoc scelus est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:17)
At tu, dum corpore non es passa nefas, animo ne concipe, neve potentis concubitu vetito naturae pollue foedus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:37)
Nec nutrix etiamnum concipit ullum mente nefas, aliquemque tamen praesentit amorem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:2)
Plena patris thalamis excedit et impia diro semina fert utero conceptaque crimina portat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:15)
Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, amissoque dolens sacrorum vate suorum protinus in silvis matres Edonidas omnes, quae videre nefas, torta radice ligavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:1)
Bacchus peccasse fatentem restituit factique fide data munera solvit "Neve male optato maneas circumlitus auro, vade" ait "ad magnis vicinum Sardibus amnem perque iugum ripae labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 16:6)
Felix et nato, felix et coniuge Peleus et cui, si demas iugulati crimina Phoci, omnia contigerant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:1)
Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque venit et intravit paucis comitantibus urbem, quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, haud procul a muris sub opaca valle reliquit, copia cum facta est adeundi tecta tyranni, velamenta manu praetendens supplice, qui sit se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat mentiturque fugae causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 36:1)
Non te, Poeantia proles, expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:2)
viveret aut certe letum sine crimine haberet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:9)
Quem male convicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit fictumque probavit crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:10)
Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION