라틴어 문장 검색

qui maxime vobis, suis militibus, parceret, cui plurimum vos, imperatori vestro, crederetis, eum elegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 474:2)
itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur, spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda sed exempli etiam tristis in posterum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 98:1)
ad quem Graeci signo accepto a principibus quievere, Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente effugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 373:2)
qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant ut parceret magistro equitum, neu cum eo exercitum damnaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 451:3)
quae sententia testis erit mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 108:2)
cui enim parci potuit ex iis qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 140:1)
Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 473:1)
Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium impar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 184:1)
adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinqua quidem, effugiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 404:1)
se populare incendium priore consulatu semustum effugisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 494:1)
neque vos pretio pepercisse homines credent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 716:3)
idemque Q. Fabi Maximi dictatoris,cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha11)
ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 134:3)
quae alia in aliam, instabilem per se ac male haerentem, incidentes ancipiti strage arma, viros, equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 310:2)
Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 379:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION