라틴어 문장 검색

nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 1:3)
existimabatur enim Seruilia etiam filiam suam Tertiam Caesari conciliare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 2:4)
Audasius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis, quibus continebantur, rapere ad exercitus, Telephus quasi debita sibi fato dominatione et ipsum et senatum adgredi destinarant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 2:1)
Ianum Quirinum semel atque iterum a condita urbe ante memoriam suam clausum in multo breuiore temporis spatio terra marique pace parta ter clusit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 22장 1:1)
cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne filias in sortem darent, adiurauit, si cuiusquam neptium suarum competeret aetas, oblaturum se fuisse eam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 3:2)
ac necubi aut honestorum deficeret copia aut multitudinis suboles, equestrem militiam petentis etiam ex commendatione publica cuiusque oppidi ordinabat, at iis, qui e plebe regiones sibi reuisenti filios filiasue approbarent, singula nummorum milia pro singulis diuidebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 46장 1:2)
M. Antonius scribit primum eum Antonio filio suo despondisse Iuliam, dein Cotisoni Getarum regi, quo tempore sibi quoque in uicem filiam regis in matrimonium petisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 63장 2:2)
filiam et neptes ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret uetaretque loqui aut agere quicquam nisi propalam et quod in di[ut]urnos commentarios referretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 2:1)
extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum uenisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 2:2)
Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas relegauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 1:2)
nam C. Lucique casu non adeo fractus, de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda deliberauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 2:2)
nam ut omnino reuocaret, exorari nullo modo potuit, deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 3:3)
' scribit ad filiam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 3:10)
ueste non temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:3)
eadem Atia, prius quam pareret, somniauit intestina sua ferri ad sidera explicarique per omnem terrarum et caeli ambitum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION