라틴어 문장 검색

Alii petitiones amplectuntur eo solum animo ut negotiis aliorum quae simul tractantur impedimenta iniiciant vel ut aliquid obiter deferant et informent, cuius alias praetextum idoneum parare non potuerint, de petitione ipsa, cum sibi hoc modo consulerint, nihil solliciti, vel generaliter ut per aliorum negotia negotiis suis pontem sternant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:7)
Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:11)
Iniquum petas ut aequam feras regula non male, ubi quis gratia floreat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:18)
Alias enim consultius foret gradibus quibusdam ad id quod petis ascendere, et aliquid saltem impetrare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:19)
Itaque caveant sibi iudices ab interpretationibus legum duris et illationibus alte petitis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:10)
Attende, cum mundus nationibus barbaris minus abundet, sed civiliores fere sunt, qui uxores temere non ductunt, nec liberos progignent nisi modum familiam alendi, aut saltem victum parandi, praeviderint (ut sit in omnibus prope nationibus hodierno die, exceptis Tartaris), non ingruit periculum ab inundationibus aut migrationibus populorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:9)
[C]arminibus quisquis tangi dignaberis istis, Ne pociora petas quam que prior edidit aetas:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:5)
ANXIVS in cellam natorum carnis offellam Dum canis ex more fluuium prope ferret in ore, Eius ut est umbra uisa maiore sub unda, Hanc post dimissam festinus anhelat ad ipsam, Dumque cupita petit, dederat quod sors sibi, demit, Morte cadens iusta carnis per inania frusta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, I. De cane et umbra prede 2:1)
[V]IR fatuus quidam, sapienter ducere uitam Dum cupit atque parum petit addiscenda morarum Haec documenta sibi, doctoris ab ore periti Sumit, ut hec cordi studeat sex uerba reponi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:1)
Quod dum nesciret, parat improbus, huc ut abiret, Speque sui signi breuior pars accidit illi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:6)
"Cur non eniti uolumus famulamine miti, Simus ut huic grati, iubet ad quaecumque, parati?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:3)
[V]t fore discatis contenti iure paratis, Haec uos ursorum doceant figmenta duorum, Ne, quae sunt extra, faciant uos linquere uestra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:24)
Cumque laborarent, ut se simul inde leuarent, Antra petunt muris quodam sub cespite ruris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:3)
Quas ibi mus uolui miserans, parat inde resolui, Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:4)
Tandem, lustratis regionibus undique latis, Alta petit ficus, qua uictus habetur amicus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION