라틴어 문장 검색

Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장5)
Ne extollas teipsum, ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem,
(불가타 성경, 집회서, 1장38)
Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
(불가타 성경, 집회서, 22장33)
Et attende, ne forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
(불가타 성경, 집회서, 28장30)
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
(불가타 성경, 호세아서, 2장20)
"Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.
(불가타 성경, 호세아서, 6장1)
Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장7)
Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.
(불가타 성경, 호세아서, 7장16)
Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: " Operite nos! " et collibus: " Cadite super nos! ".
(불가타 성경, 호세아서, 10장8)
Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장5)
In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram;
(불가타 성경, 아모스서, 3장14)
et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 3장15)
" Percussi vos in vento urente et in aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장9)
" Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장10)
Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION