라틴어 문장 검색

quemadmodum aer verbere atque ictu non laeditur, ne scinditur quidem, sed circa id, cui cessit, refunditur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:2)
Quomodo fulmini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus, sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:4)
" Quia non feci, inparatum subito fortuna percussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 15:6)
in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua vulnus, Rutili exilium, calix venenatus, qui Socraten transtulit e carcere in caelum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 7:5)
Ad extenuandum corpus vena percutitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 16:2)
Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes, quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia nobis infundet et tradet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 19:1)
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)
Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:1)
Naturalis pars philosophiae in duo scinditur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 16:1)
Scindetur, obruetur, abolebitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 27:3)
Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:3)
" Eadem audiuntur minusque percutiunt, quamdiu soluta oratione dicuntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 9:2)
virilem putant et fortem, quae aurem inaequalitate percutiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 15:6)
saepe commotae sonuere parmae tacitumque murmur percussit aures, ut fremuit male subdolo parens Pyrrhus Vlixi.
(세네카, 아가멤논 11:16)
. hospitum dirus stabulis cruorem praebuit saevis tinxitque crudos ultimus rictus sanguis aurigae, vidit Hippolyto ferox pectore e medio rapi spolium, et sagittis nube percussa Stymphalis alto decidit caelo;
(세네카, 아가멤논 15:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION