라틴어 문장 검색

et Deo volente petrarias, quas praeparaverunt, plus illis damnum fecerunt quam illis, qui infra castrum residebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:5)
Ad Lippeham transitur Renus fluvius, et Saxones voluerunt resistere in loco, qui dicitur Bohholz;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 779 74:2)
Westfalai vero voluerunt se congregare ad Lippiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 784 90:1)
volente Deo inlesus remeavit ad genitorem suum in Wormatiam civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 784 90:4)
et inde iter peragens vias apertas nemini contradicente per totam Saxoniam, quocumque voluit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:9)
Et sicut supra diximus, in multis firmitatibus Brittonum praevaluerunt Franci et cum victoria Domino volente reversi sunt et capitaneos eorum ad synodum repraesentabant supradicto domno rege in Wormatiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 786 93:4)
Et ipse domnus rex respondit apostolico, hoc se voluisse et per multa tempora quaesisse, et minime invenire potuit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:3)
Et voluit supradictus domnus rex in praesentia domni apostolici cum ipsis missis pacem firmare;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:5)
et si ipse dux obdurato corde verbis supradicti apostolici minime oboedire voluisset, tunc domnus Carolus rex et suus exercitus absoluti fuissent ab omni periculo peccati, et quicquid in ipsa terra factum eveniebat in incendiis aut in homicidiis vel in qualecumque malitia, ut hoc super Tassilonem et eius consentaneis evenisset et domnus rex Carolus ac Franci innoxii ab omni culpa exinde permansissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:9)
Tunc praespiciens se Tassilo ex omni parte esse circumdatum et videns, quod omnes Baioarii plus essent fideles domno rege Carolo quam ei et cognovissent iustitiam iamdicti domni regis et magis voluissent iustitiam consentire quam contrarii esse, undique constrictus Tassilo venit per semetipsum, tradens se manibus in manibus domni regis Caroli in vassaticum et reddens ducatum sibi commissum a domno Pippino rege, et recredidit se in omnibus peccasse et male egisse.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:11)
et quid magis, confessus est se dixisse, etiamsi decem filios haberet, omnes voluisset perdere, antequam placita sic manerent vel stabile permitteret, sicut iuratum habuit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:6)
Et interrogatus a iamfato clementissimo domno rege praedictus Tassilo, quid agere voluisset;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:10)
Similiter et filius eius Theodo deiudicatus est et tonsoratus et in monasterio missus, et pauci Baioarii, qui in adversitate domni regis Caroli perdurare voluerant, missi sunt in exilio.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 100:1)
Et ista omnia supradictus dux Tassilo seu malivola uxor eius, Liutberga Deo odibilis, per fraudem consiliaverunt, Quarta pugna fuit commissa ab Avaris, qui voluerunt vindictam peragere contra Baioarios.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:9)
Qui tamen, postquam nullus probator criminum esse voluit, coram omni populo in basilica beati Petri apostoli evangelium portans ambonem conscendit invocatoque sanctae Trinitatis nomine iureiurando ab obiectis se criminibus purgavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION