라틴어 문장 검색

ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se quisque sibi carus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 101:2)
neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:5)
quocirca, dicendum est enim saepius, cum iudicaris, diligere oportet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:1)
non, cum dilexeris, iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:2)
sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:3)
utrumque enim dictum est ab amando, Amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:4)
Gracchum Scipionis nostri socerum dileximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 128:2)
nostro incommodo detrimentoque, si est ita necesse, doleamus, illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius quam misericordia prosequamur, ut, quotienscumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, ilium potius quam nosmet ipsos diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 4:2)
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset - cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse - , is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:1)
vtinam non tam fratri pietatem quam patriae praestare voluisset!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:1)
tum Brutus Torquati et Triari mentione commotus - utrumque enim eorum admodum dilexerat - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:1)
Nam nec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quemquam eiusdem aetatis cum illo conferendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:10)
hinc pietas, illinc scelus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:5)
nam diligi et carum esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem efficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:4)
quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumus neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitia cum voluptate conectitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 87:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION