라틴어 문장 검색

nec tamen Caesar placitas semel artes mutavit, sed defuncto Pandusa, quem sibi infensum Rhescuporis arguebat, Pomponium Flaccum, veterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장4)
per quinque et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi amicus nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis filii rogo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장13)
haud enim frustra placitum olim ne feminae in socios aut gentis externas traherentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장2)
placuisse quondam Oppias leges, sic temporibus rei publicae postulantibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장15)
igitur placitum ut mitterent civitates iura atque legatos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장5)
ne verterent sapienter reperta et semper placita:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장11)
sed Labeo incorrupta libertate et ob id fama celebratior, Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장4)
placuit tamen occultior via et a Druso incipere, in quem recenti ira ferebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장3)
igitur tractatis religionibus placitum instituto flaminum nihil demutari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장6)
hos corripi dilato ad tempus Sabino placitum, immissusque Varro consul qui paternas inimicitias obtendens odiis Seiani per dedecus suum gratificabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장2)
cum divus Augustus sibi atque urbi Romae templum apud Pergamum sisti non prohibuisset, qui omnia facta dictaque eius vice legis observem, placitum iam exemplum promptius secutus sum quia cultui meo veneratio senatus adiungebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장5)
nam postulato Votieno ob contumelias in Caesarem dictas, testis Aemilius e militaribus viris, dum studio probandi cuncta refert et quamquam inter obstrepentis magna adseveratione nititur, audivit Tiberius probra quis per occultum lacerabatur, adeoque perculsus est ut se vel statim vel in cognitione purgaturum clamitaret precibusque proximorum, adulatione omnium aegre componeret animum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장2)
tunc tractatae Massiliensium preces probatumque P. Rutilii exemplum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장11)
solitudinem eius placuisse maxime crediderim, quoniam importuosum circa mare et vix modicis navigiis pauca subsidia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장2)
sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION