라틴어 문장 검색

vultus vero, quem pro motu animi ad tempus formamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2495)
nam, ut dicit Plinius in naturali historia, Inarimes mons fuit qui terrae motu de ea fusus alteram insulam fecit, quae Prochyta ab effusione dicta est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7123)
nam et quicquid in aeterno motu est, quievit, et contra terra mota est, semper immobilis, unde Horatius et bruta tellus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1022)
cybebe alma mater deum, dicta Cybele vel ἀπο τοῦ κυβί- σαι τη`ν κεφαλήν, id est capitis rotatione, quod semper Galli, per furorem motu capitis comam rotantes, ululatu futura praenuntiabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2202)
item hoc quoque commemorat, cometas fieri de planetis quinque, unde interdum bonum, interdum pessima significant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2725)
undantes quia in motu undarum modo flectuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4711)
quam rem etiam philosophi hac disputatione colligunt, dicentes, completo magno anno omnia sidera in ortus suos redire et ferri rursus eo- dem motu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 43)
quod si est idem siderum motus, necesse est ut omnia quae fuerunt habeant iterationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 44)
universa enim ex astrorum motu pendere manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 45)
et quidam 'sub pedibus' secundum physicos dictum volunt, qui tradunt sidera, id est planetas, in aethere ferri, qui intra caelum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 572)
motare cacumina quasi hoc genus saltationis vult esse in arboribus, cacuminum motum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 283)
dicitur autem aquila cor eius exedere, quod θυμοβόροσ est sollicitudo, qua ille adfectus siderum omnes deprehenderat motus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 429)
nam aquae motus musicen efficit, ut in hydraulia videmus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 218)
unam, quae ex aquae nascitur motu;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 2110)
nam septem chordae, septem planetae, septem dies nomi- nibus deorum, septem stellae in septemtrione, et multa his similia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 759)

SEARCH

MENU NAVIGATION