라틴어 문장 검색

et si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit, ut sit inde ille avium concentus, idem sentiemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 93:2)
haec secuti Graecos, a quibus κρίσεισ dicuntur, iudicia aut indicationes vocant, non de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita visum gentibus, populis, sapientibus viris, claris civibus, illustribus poetis referri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 256:2)
non idem poeta penitus ultimi fati concepit imaginem, ut diceret:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 105:8)
nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:3)
adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 205:1)
A corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 26:1)
cultu vero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 66:3)
risimus, et merito nuper poetam, qui dixerat praetextam in mures rosere camilli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 83:3)
quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 136:2)
proprie tamen dicitur, quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras videtur, ut Homerus poeta, urbs Roma.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 192:2)
illo vero plurimum erroris, quod ea, quae poetis, qui et omnia ad voluptatem referunt et plurima vertere etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt, convenire quidam etiam prosae putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 236:2)
liberior poetis quam oratoribus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 238:4)
at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 244:1)
illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id, quod efficit, ex eo, quod efficitur, ostendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 246:1)
antonomasia, quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, tydides, Pelides:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 247:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION