라틴어 문장 검색

Sed quot officia oratoris, tot sunt genera dicendi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 1:4)
itaque hunc locum longe et late patentem philosophi solent in officiis tractare - non cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est - , grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 4:1)
- oportere enim perfectionem declarat offici, quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 1:6)
Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 3:2)
num quis exsistat, cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:2)
quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte vivit, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 1:3)
unum ad officium, alterum ad motum animi vel gignendum vel sedandum planeve tollendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:2)
Ad officium sic, ut cum quaeritur suscipiendine sint liberi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:3)
nihil enim iam adquirebatur, cumulata erant officia vitae, cum fortuna bella restabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:6)
ut enim si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:3)
quod huic officium, quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci cum dolore corporis velit, qui dolorem summum malum sibi esse persuaserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 16:2)
si fortis est in perferendo, officio satis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 18:4)
an coli iustitia poterit ab homine propter vim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:8)
et si verum quaerimus, in omnibus officiis persequendis animi est adhibenda contentio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:1)
ea est sola officii tamquam custodia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION