라틴어 문장 검색

an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam - si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 45:1)
responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus uni anteponere, sed unum diem Cinnae multorum et clarorum virorum totis aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:4)
nam cum accipere quam facere praestat iniuriam, tum morti iam ipsi adventanti paulum procedere ob viam, quod fecit Catulus, quam quod Marius, talis viri interitu sex suos obruere consulatus et contaminare extremum tempus aetatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 56:3)
quae regna, quas opes studiis eorum et delectationibus antepones?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:8)
sumatur enim nobis quidam praestans vir optumis artibus, isque animo parumper et cogitatione fingatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 68:2)
quamquam, si quaedam etiam suaviora natura desideret, quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili, tum suavitate praestanti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:3)
num stulte anteposuit exilii libertatem domesticae servituti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 109:5)
Rabbow 155, Pohlenz G. g. A. 1916 p.553) 332 15 334 6336 2 390 10 praestans 421 23. 24 praesens malum a) simpliciter = παρόν 329 16.23 355 3 367 1.3 368 13. 15 al.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.185)
Ac gloriatur Geometria quod tam paucis principiis aliunde petitis tam multa praestet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:16)
Ideoque si tollatur planum pQ ut pondus tendat filum, quoniam filum sustinendo pondus, jam vicem praestat plani sublati, tendetur illud eadem vi pN, qua planum antea urgebatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 18:7)
His enim idem praestatur quod per methodum indivisibilium, & principiis demonstratis jam tutius utemur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 58:8)
Caeterum ob difficultatem describendi hanc curvam praestat constructiones vero proximas in praxi Mechanica adhibere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 21:1)
impedimento vasis absolute lubrici idem praestatur quod vi transversa NT.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 5:7)
adeoque idem praestat in tali Medio non resistente atque pondus absolutum in vacuo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 9:4)
Verum ob nimiam calculi difficultatem, praestat sequentem Problematis constructionem adhibere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION