라틴어 문장 검색

vento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant, aut contra enitentes vertice intorti adfligebantur, constitere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 616:2)
ferox rapidusque in consiliis ac lingua immodicus primo inter paucos, dein propalam in volgus pro cunctatore segnem pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 146:1)
et primo, cum procul cernerent veluti flammas spirantium, miraculo attoniti constiterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 202:1)
ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 511:1)
iam et sinistro cornu Romano, ubi sociorum equites adversus Numidas steterant, consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 574:1)
decem primo legatos venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 750:2)
haec - nec enim occulta agebantur - cum relata Hannibali essent, primo misit qui vocarent Magium ad sese in castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 79:1)
senatus decrevit ut eae res divinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 131:2)
Hannibal cum iam inde haud procul esset, Gaetulos cum praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii copia, verbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque accipiendum perlicere iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 226:1)
legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae evenissent, militum sumere quantum opus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 325:1)
tamen primo ipsa audacia terruere hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 344:1)
eae litterae quamquam primo admodum moverunt senatum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 352:1)
primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 373:1)
taciti primo expectaverant homines uti consul comitia collegae creando haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 409:1)
valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 456:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION