라틴어 문장 검색

quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur, cum fit, id aut extimescere veniens aut non ferre praesens nonne turpe est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:3)
his tu praesentibus gemere et iactare te non audebis profecto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:6)
quarum enim rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem inpendentes et venientes timemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:4)
quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter modum elata laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans, - ergo haec duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, malorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:4)
nam et metus opinio magni mali inpendentis et aegritudo est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum videatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat oportere opinetur se dolere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:1)
eum esse beatum, qui praesentibus voluptatibus frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte vitae dolore non interveniente, aut si interveniret, si summus foret, futurum brevem, sin productior, plus habiturum iucundi quam mali;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 38:2)
tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveteratae ne desideratur quidem, nec, si aliquot annis post idem ille liber captivis missus esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:4)
est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni praesentis atque urgentis mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:4)
Satis dictum esse arbitror aegritudinem esse opinionem mali praesentis, in qua opinione illud insit, ut aegritudinem suscipere oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:8)
additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali sit recens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:1)
at earum rerum est absentium metus, quarum praesentium est aegritudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:10)
praesentis autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:1)
est enim metus, ut aegritudo praesentis, sic ille futuri mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:2)
nos autem omnia adversa cum venientia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare malumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 4:3)
quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentia - adde eodem exilia luctus orbitates:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION