라틴어 문장 검색

Secundum haec Iesu verba, Abraham fides ad Eum dirigebatur, praesumpta erat quodammodo visio eius mysterii.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:2)
Ita intellegit sanctus Augustinus, cum affirmat Patriarchas per fidem esse salvatos, non per fidem in Christum qui venerat, sed per fidem in Christum venturum, per fidem conversam in Iesu futurum eventum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:3)
Fides christiana in Christo praecipuum reperit locum, confitetur Iesum esse Dominum quem Deus a mortuis suscitavit (cfr Rom 10,9).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:4)
Iesu historia plena est manifestatio Dei fiduciae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:6)
Si Israel spectabiles res gestas Dei amoris memorabat, quae eius confessionis cardinem efficiebant et visum eius fidei patefaciebant, nunc Iesu vita tamquam locus apparet consummati Dei interventus, eius pro nobis summa amoris manifestatio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:7)
Quod in Iesu nobis dicit Deus, id non est verbum tot aliis additum, sed eius aeternum Verbum (cfr Heb 1,1-2).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:8)
Fides in Dei amore qui in Iesu manifestatur fundamentum percipit in quo natura et eius postrema destinatio nituntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:12)
Si vitam pro amicis tradere maximum est amoris documentum (cfr Io 15,13), Iesus pro omnibus, etiam pro iis qui erant inimici vitam obtulit, ut cor immutaret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:2)
Sanctus Ioannes hic suam sollemnem testificationem locavit, cum, una cum Matre Iesu, quem transfixerunt est contemplatus (cfr Io 19,37).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:4)
Etenim opus pictum peraspere consumptorios in corpore Iesu mortis effectus fingit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:7)
Attamen in ipsa Iesu morte contemplanda fides roboratur atque fulgidam lucem recipit, cum ipsa erga eius inconcussum pro nobis amorem ut fides revelatur, qui in mortem nos ad salvandos intrare valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:8)
Si Patris amor non effecisset ut Iesus a mortuis resurgeret, si vitam eius corpori restituere nequisset, tunc non esset prorsus credibilis amor, qui etiam mortis tenebras discuteret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:6)
Utpote cum Iesus Filius sit, quoniam absolute in Patre sistit, mortem vincere et efficere ut vita in plenitudine splendesceret potuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:9)
18. Plenitudini, cui Iesus affert fidem, aliquid decretorii subest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:1)
Iesus, eius Filius, se ostendit ut isqui nobis Deum patefacit (cfr Io 1,18).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION