라틴어 문장 검색

' ait, 'quis te, male sane, iubebat Invitum nostro ponere membra toro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 753)
sed neque declament medio sermone diserti, nec sua non sanus scripta poeta legat!'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 63:4)
quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres, Procri?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 148:3)
non tamen exhibuit tantas facundia vires, ut mea sint dictis pectora sana tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 33)
miror et ipse, et tecum quaero saepe quid inde petam, an populus vere sanos negat esse poetas, sumque fides huius maxima vocis ego, qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo, damnosa persto condere semen humo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 519)
Naso parum prudens, artem dum tradit amandi, doctrinae pretium triste magister habet, sunt tamen inter se communia sacra poetis, diversum quamvis quisque sequamur iter :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 108)
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunae species obstat acerba meae, vixque mihi videor, faciam qui carmina, sanus, inque feris curem corrigere illa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 914)
sed neque solari prudentem stultior ausim, verbaque doctorum nota referre tibi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 116)
utque erat, immissis puppem stetit ante capillis continuitque manum torva regentis iter, et procul in dextram tendens sua bracchia ripam pinea non sano ter pede texta ferit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권282)
"saucius an sanus numquid tua signa reliqui?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권14)
saepe deus prudens tergum demisit in undas, haereat ut collo fortius illa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권384)
"sive ego te feci testem falsove citavi non audituri numina magna Iovis, sive deum prudens alium divamve fefelli, abstulerint celeres improba verba Noti, et pateant veniente die periuria nobis, nec curent superi si qua locutus ero."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권422)
Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes, illa deam longo prudens sermone tenebat, dum fugerent nymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 41:3)
Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto reddita forma lacu est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:1)
Tum denique concita mater, seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, exululat passisque fugit male sana capillis teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis "euhoe Bacche" sonat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 48:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION