라틴어 문장 검색

EODEM tempore uenit alius quidam de natione Brettonum, ut ferunt, iter faciens iuxta ipsum locum, in quo praefata erat pugna conpleta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.2)
filius autem Osualdi regis Oidiluald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat aduersariorum, eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturis ductor exstiterat, quamuis ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat, euentumque discriminis tuto in loco exspectabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:8)
Et ego per singula tua responsa cognoueram, quia rusticus non eras, et nunc dignus quidem es morte, quia omnes fratres et cognati mei in illa sunt pugna interemti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:8)
qui cum eum in pugna peremtum audiret, uenit quaerere, si forte corpus eius inuenire posset, inuentumque alium illi per omnia simillimum, putauit ipsum esse;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].15)
Uulneratus namque est in pugna Australium Saxonum, quos contra eum Edric filius Ecgbercti adgregarat, et inter medendum defunctus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 2:1)
Iam simul audacis uenient certamina Martis aduersisque parent acies concurrere signis, tum tibi non desit faciem componere pugnae, seu sit opus quadratum acies consistat in agmen, rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo, seu libeat duplicem seiunctim cernere martem, dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister miles sitque duplex gemini uictoria casus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae27)
principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 130:1)
haec precatus, veluti sensisset auditas preces, inquit, Romani, optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 135:1)
monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 144:4)
cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:2)
fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:3)
et cum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 156:1)
eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 165:1)
inde Tullum Hostilium nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 224:2)
esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, adgrediantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 240:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION