라틴어 문장 검색

ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat tamen ille non rapi videatur, sed sequi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 111:3)
neque enim fere est ullus dies occupatus, ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 260:1)
quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum, sonatque vox, ut feritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 208:3)
optime autem a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere non ut ferire videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 253:2)
femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et decet et excitat . idque in Calidio Cicero desiderat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:1)
feriunt animum et uno ictu frequenter impellunt et ipsa brevitate magis haerent et delectatione persuadent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 214:2)
at ille, qui saxa devolvat et pontem indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret ire, qua rapiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 227:1)
se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장9)
Sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, omnes trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장6)
Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장9)
rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장3)
rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장16)
Interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장7)
ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장3)
porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION